How To Use Numida In A Sentence
- Neque diutius Numidae resistere quivissent, ni pedites cum equitibus permixti magnam cladem in congressu facerent; [318] quibus illi freti, non uti equestri proelio solet, sequi, dein cedere, sed adversis equis concurrere, implicare ac perturbare aciem; ita expeditis peditibus suis hostes paene victos dare. C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
- Sed Hiempsal, qui minimus ex illis erat, natura ferox et jam ante ignobilitatem Jugurthae, quia materno genere impar erat, despiciens, dextera Adherbalem assedit, [65] ne medius ex tribus, quod apud Numidas honori ducitur, Jugurtha foret. C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
- Is, ubi primum opportunum fuit, Jugurtham anxium ac miserantem fortunas suas accedit; monet atque lacrimans obtestatur, uti aliquando sibi liberisque et genti Numidarum optime merenti provideat, omnibus proeliis sese victos, agrum vastatum, multos mortales captos, occisos, regni opes comminutas esse; satis saepe jam et virtutem militum et fortunam temptatam; caveat, ne illo [328] cunctante Numidae sibi consulant. C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino